DE VOCE LUSITANICA "MUCICA" EJUSQUE SIGNIFICATIONE

Tabula picta a Josepho Ferraz de Almeida Júnior, pictore Brasiliano, anno bis millesimo octingentesimo nonagesimo quarto, cui titulus est "Pescando".

Quattuor vel quinque diebus ante, cum spectarem pelliculam, dignissimam quidem spectatu, in qua Johannes Soares adit Arianum Suassunam, egregium præclarumque scriptorem Brasilianum, percontandi causa, auctor usus est verbo miro ac quodammodo longe petito — mea quidem sententia. Cur tamen dicam quodammodo? Quia ipse Arianus planissimis verbis fatetur se uti hoc vocabulo, nec tamen audet idem dicere de hominibus se juvenioribus.

Imago Ariani Suassunæ (ad sinistram) et Johannis Soares colloquentium.

In parte satis jucunda ac facetiarum plena hujus colloquii, Arianus adhibuit hoc vocabulum ad describendum virum quendam, cui cognomen — scilicet satis ridiculum — erat "Benedito Mucica". Johannes Soares illico intellexit, ulla sine difficultate, sensum vocabuli, sed tamen id explicat, eo consilio ne sit ullum dubium de significatione inter homines colloquium percontatorium spectantes. In lingua Lusitanica (in Brasilia, ut patet), mucica est vocabulum cui vires præcipuæ sunt duæ, quarum prima "quassatio lineæ piscatoriæ a piscatore facta, statim postquam piscis escam momordit", et altera "membri motus non voluntate factus" (scilicet, spasmus) est. Ariano autumante, scimus occasiones, in quibus miser vir, cum esset anxius vel iratus, afficiebatur quibusdam quassationibus brachiorum non voluntate factis, præbuisse materiam jucundam hominibus qui illud cognomen ei per jocum indiderunt.

De eo quod attinet ad verbum ipsum, alicujus momenti est dicere neminem enim esse qui ignoret linguam Lusitanicam abundare vocibus origine Latinis, cum inter linguas Romanicas numeretur; hoc autem vocabulum non a lingua Latina, sed a lingua Brasilica (sive potius Tupinica) originem suam ducit — qua de causa, ut patet, viget tantum in Brasilia, incognitum plerumque Lusitanis. Utcumque est, in autochtonum sermone, mosyk idem valet atque ex mari vel flumine piscem hamo, cui escam imposuerat piscator, captum extrahere. Cum tandem addimus vocabulo suffixam particulam -a, per quam efficimus, in sermone Tupinico, ut verbum temporale fiat substantivum, tandem habemus formam mosyka, valde similem vocis Lusitanicæ.

Excerptulum depromptum e lexico cui nomen est "Vocabulário na Língua Brasílica", cujus auctor, saltem quod sciam, ab omnibus ignoratur. Adhibuimus editionem foras datam anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, libenter ac nuper transcriptam ab Emerico Costa quo facilius vocabula reperiantur. Alicujus momenti est animadvertere discrimen in modo scribendi, nam recentiores, post longas perscrutationes glottologicas, malunt mosyk, neque mocic, scribere.

Ceterum, credo quidem certe Arianum, qui tunc temporis, i.e. anno bis millesimo, prooemium nondum scripserat ad lexicon tupinico-lusitanicum, ab Eduardo Navarro foras datum tantummodo anno bis millesimo tertio decimo, suspicatum saltem hoc vocabulum radicitus non Lusitanicum esse, sed nihilominus arbitror eum ignoravisse ejus originem Tupinicam. Notitia tamen hujus verbi non tam longe petita mihi nunc esse videtur, cum mater mea, exempli gratia, eam habeat. Nuperrime immo collocutus sum cum ea, quam rogavi utrum noverit hanc vocem. Responsum ejus studium excitavit, nam respondit se id audivisse ac didicisse a matre sua (ut patet, avia mea), cum una piscabantur. Est tamen discrimen in sensu hujus vocis, quod non possumus flocci facere, nam mucica, aviæ meæ, indicabat lineam quassari non a piscatore, sed potius a pisce, postquam escam hamo impositam momordit.

Scripsit Emmanuel Araujus Silvius Brasilianus, ante diem XVI kalendas Februarias, anno bis millesimo vigesimo quinto, Paranamiri, in Provincia Potingiensi.

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ COMMUNIS AMAZONICÆ

SALVETE! PEÎUPE?

DENTES QUASI NOVACULÆ