PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ COMMUNIS AMAZONICÆ
T emporibus antiquioribus, lingua Tupinica (Tupinice: abanhe'enga = abá 'homo' + nhe'enga 'lingua') communior quam aliæ linguæ ab autochthonibus usurpatæ. Per totum litus Brasilicum, hic sermo audiebatur, inde a regionibus septentrionalibus usque ad regiones meridionales; lingua autem Lusitanica admodum rara erat, adeo ut pæne nunquam audiretur. Johannes Ramellus (sive Ramalho Lusicanice) "hic", inquit, "lingua Lusitanica est tamquam lingua Latina apud vos, in Regno [Lusitanico], et pauci enim hac lingua utuntur". Etiam dicit: "Hic, lingua communis vero lingua Tupinica est, quamvis lingua Lusitanica corrupta sit, nihilominus Tupinica medulitus manet. Et lingua Lusitanica ipsa, quam pauci liberi in schola discunt, ipsa lingua Tupinica corrupitur. [...] Conimbrigae, optime loquebaris Lusitanice. Hic autem, jam [inconsulto] dicis verba sicut urubu pro vulture , et saúva pro formica , et capim pr...