DENTES QUASI NOVACULÆ


"PIRAYA & PIRANHA". Imago ex libro c.t. Historia Naturalis Brasiliæ appellatur, auctoribus Gulielmo Pisone et Georgio Marcgravio, excerpta.

    Piraja (apud Marcgravium piraya vel etiam piranha; …quidni piragna?) est nomen vulgare cujusdam generis piscis, qui ab hominibus naturæ perscrutatoribus appellatur Pygocentrus, abundantis multis in fluminibus Brasilicis, cujus dentes acutissimi voracitasque avidissima formidinem injiciunt omnibus, inde a temporibus antiquioribus. Ab autochthonibus Brasilice loquentibus appella(ba)tur pirãîa (/pi’ɾãɲa/) — scribitur quoque piranha, quae forma hactenus manet usitatissima apud Brasilianos omnes Lusitanice loquentes, a qua insuper originem ducit vocabulum Anglicum —, quod verbum disjungi potest duas in partes, quarum prima pirá ‘piscem’ significat, altera tamen (t)ãîa ‘dentem/dentes’ (significans ergo 'piscem dentatum').

    Anno millesimo sescentesimo duodequinquagesimo, Gulielmus Piso et Georgius Marcgravius, in opere c.t. est Historia Naturalis Brasiliæ, hoc modo descripserunt hunc voracissimum piscem:

[Piscis, cui nomen piraja, habet dentes] quibus uno morſu partem carnis ex quacunque parte hominis poteſt abripere, quaſi novacula eſſet abſciſſa. Si quis ingrediatur aquam vel ſaltem immittat pedem vel manum ſtatim ab illo lædi poteſt, ita ſitiens eſt ſanguinis & cupiens carnis humanæ, quare caute ab illo cavendum. Hist. Nat. Bras., II, IV, 12.

    Marcgravius ipse comparat dentes pirajæ cum instrumento illo acutissimo qui 'novacula' nuncupatur, quæ comparatio, meo quidem arbitrio, haud absurda videtur, præsertim cum plane compertum habeamus horum piscium dentes usurpatos esse a Brasilianis olim quasi novaculæ (vel forfices) ad secandos capillos aliasve res abscidendas.

    Demum, Anglicum consilium quod per verbum scapegoat exprimitur potest etiam exprimi, in lingua Lusitanica, per elocutionem boi de piranha (i.e., verbum de verbo, 'bos pirajæ'), propterea quod interdum bubulci, volentes tute transire rivum quenpiam pirajarum plenum, in aquam prius præmittant bovem jam ætate provectum vel morbo quodam affectum, qui voretur, eo consilio ut pisces illi, voracitate sua sanguinaria distracti, haud animadvertant bubulcos ceterosque boves celeriter per aliam partem rivi, certe tutiorem, transeuntes.

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ COMMUNIS AMAZONICÆ

SALVETE! PEÎUPE?