PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ TUPINICÆ

Salvete!

Frontispicium operis, c.t. est Arte de grammatica da lingoa mais vſada na coſta do Braſil, cujus auctor Josephus Anchietanus, anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto in lucem editi.


Nunc dicam de lingua Tupinica (Lusitanice: tupi antigo; Tupinice: abanhe'enga, quod Latine idem est atque "lingua hominis"), quæ olim fuit sermo usitatissimus in Brasilia. Eam enim Josephus Anchietanus appellavit "linguam maxime adhibitam in litore Brasiliæ". Aliquot exempla dabo quibus possim collustrare hanc linguam, tanquam is qui promulsides adfert ad cenam:

Latine:
Puer est in alveo/rati.
Silva bona est.
Bellator ensem fecit.

Lusitanice:
O menino está na canoa.
A floresta é boa.
O guerreiro fez a espada.

Tupinice:
Kunumĩ oîkó ygara pupé.
Ka'a ikatu.
Gûarinĩ itangapema oîmonhang.

Vocabularium

kunumĩ - puer
oîkó - est, fuit (aîkó - sum, fui; ereîkó - es, fuisti)¹
ygara - alveus, ratis
pupé (postpositio) - in (+ abl.)
ka'a - silva
i- - est (modo cum adiectivis)
katu - bonus, -a, -um
gûarinĩ - miles, bellator
itangapema - ensis, gladius
oîmonhang - facit, fecit (aîmonhang - facio, feci; ereîmonhang - facis, fecis)

¹ - In lingua Tupinica, tempus præteritum, quod, scilicet, in universum solet exstare in linguis Indoeuropæis, deest prorsus. Verbum temporale, ut vidimus in exemplo, crebro habet utramque vim, id est, et vim præsentis et vim præteriti).

P.S.: Gutavulfus hoc scriptum iterum inspexit emendavitque die tricesimo mensis Maii, anno bis millesimo duodevicesimo, Romæ, in Italia.

P.S.2: Emmanuel Silvius Araüius Brasilianus hoc scriptum rursus inspexit emendavitque a. d. VIII kal. Decembres, in urbe Paranamiri, quae sita est in Provincia Potingiensi, in Brasilia.

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ COMMUNIS AMAZONICÆ

SALVETE! PEÎUPE?

DENTES QUASI NOVACULÆ