PARVULUM SPECIMEN LINGUÆ COMMUNIS AMAZONICÆ

Temporibus antiquioribus, lingua Tupinica (Tupinice: abanhe'enga = abá 'homo' + nhe'enga 'lingua') communior quam aliæ linguæ ab autochthonibus usurpatæ. Per totum litus Brasilicum, hic sermo audiebatur, inde a regionibus septentrionalibus usque ad regiones meridionales; lingua autem Lusitanica admodum rara erat, adeo ut pæne nunquam audiretur. Johannes Ramellus (sive Ramalho Lusicanice) "hic", inquit, "lingua Lusitanica est tamquam lingua Latina apud vos, in Regno [Lusitanico], et pauci enim hac lingua utuntur". Etiam dicit: "Hic, lingua communis vero lingua Tupinica est, quamvis lingua Lusitanica corrupta sit, nihilominus Tupinica medulitus manet. Et lingua Lusitanica ipsa, quam pauci liberi in schola discunt, ipsa lingua Tupinica corrupitur. [...] Conimbrigae, optime loquebaris Lusitanice. Hic autem, jam [inconsulto] dicis verba sicut urubu pro vulture, et saúva pro formica, et capim pro fœno, et jabuti pro testudine, et arapuca pro insidia, et catapora pro varicella, et jararaca pro serpenti et cetera multa".  


Tabula in qua cernitur Josephus Ramellus (sive Ramalho), a pictore Josepho Wasth Rodrigues, anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto, picta.

Unde originem suam habuerit Lingua Communis Amazonica

Sæculo XVIII, lingua Tupinica divisa est duos in sermones, quorum primus Lingua Communis Australis (sive Lingua Communis Paulinae, a provinciæ nomine, quae Lusitanice appellatur "São Paulo"), alter Lingua Communis Amazonica (sive Lingua Communis Septentrionalis) appellatur. Illa lingua, temporibus volventibus, mortua est. Hæc autem hucusque vivit, immo audiri enim multas per regiones potest. Videte, sultis, hoc excerptum, scriptum in Lingua Communi Amazonica, a quodam sacerdote qui tunc temporis degebat vitam in regione septentrionalis Brasiliæ:

 Lingua Communis Amazonica [Antiquior] (sæc. XVIII)
Ygàruçù pupè äár üán
Apyabetà onhemoçainán
Oiapucuitàba opycýc

Nheengatu [vel Lingua Communis Amazonica quae nunc est] (saec. XXI)
Ayuruári igarusu upé
Apigawaitá maãitá umukaturu
Apukuitawa upisika

Latine
In navem conscendo
Indigenæ res parant [ad iter]
Remos summunt

Conspectus oppidi, c. n. est São Gabriel da Cachoeira, siti in Provincia Amazoniensi, ubi sermo communis septentrionalis, sive potius nheengatu, adhuc audiri potest.

Etiam sæculo XVIII, Sebastianus Josephus, cui dignitas Marchionis Palumbaris erat, prohibuit Brasilianos quominus uterentur lingua Tupinica, pepulitque e Brasilia sacerdotes jesuitas, qui hanc linguam adhibebant eo consilio ut Christianitas propagaretur. Itaque sermo australis gradatim evanuit et sermo septentrionalis recessit magis magisque in loca remotiora in Silva Amazonica sita. Sæculo XIX, sermo septentrionalis jam aliquantulum differebat a lingua antiquiore, et erat præcipuum instrumentum ope cujus homines diversorum stirpium originumque solebant colloqui inter sese. Paulo post, homines Lusitanice loquentes transtulerunt Lares suos ad loca culta Amazoniæ, quo facto sermo septentrionalis gradatim amisit suum pondus. Hodie tamen hactenus audiri potest illis in regionibus, et nunc nheengatu¹ appellatur in universum.

¹ - Vocabulum nheengatu originem ducit suam a lingua Tupinica antiquiore, ubi nhe'enga 'linguam', katu 'bonam' significat. Nunc temporis, 'lingua bona' alio modo diceretur, scilicet nheengakatu, propterea quod sermo qui nunc est eget illam facultatem syllabarum vel sonorum mutandorum in verbis compositis.

P.S.: Gutavulfus hoc scriptum iterum inspexit emendavitque die undetricesimo mensis Maii, anno bis millesimo duodevicesimo, Romae.

P.S.2: Emmanuel Araüjus Silvius Brasilianus hoc scriptum iterum inspexit emendavitque a. d. VI kal. Decembres, in urbe Paranamiri, quæ sita est in Provincia Potingiensi, in Brasilia.

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

SALVETE! PEÎUPE?

DENTES QUASI NOVACULÆ